- FULDA
- FULDAurbs lepida Franconiae, metropolis eius in Germania regionis, quam olim Buchoviam appellarunt, quae inter Thuringiam, Franconiam, Wetteraviam, et Hassiam sita est. A fluv. Fulda praeterlabente nomen accepit. Vulgo Fulden. Abbatia totius Europae praestantissima, a Bonifacio condita A. C. 784. Distat urbs 12. mill. Germ. a Coburgo in Occ. 10. a Cassella in Austr. Vide Petri Broweri libb. 4. Hist. Abbas Fuldensis Cancellarius Imperatricis est, eoque titulo Ep. Hildeshemium praecedere, ac proximum a Moguntino Praesule locum occupare contendit: unde lis orta A. C. 1063. Henrico IV. Imp. Curiam Goslariae celebrante, eque lite tanta hominum caedes, ut sanguis interfectorum e Templi foribus efflueret. Quare Fuldensis caedis damnatus, et magnâ bonorum parte tunc multatus est. Idem prae Coloniensi El. sedem, ad sinistrum viz. latus Imp. cum sibi deberi asseruisset, A. C. 1184. Friderico I. Coloniae versante, Imp. pro Coloniensi sententiam tulit, salvo tamen alterius iure. Primatem se fert omnium Abbatum, non Germaniae solum, sed et Galliae, ac in Comitiis ad pedes Imperatricis, cuius Cancellarius est, locum habet. Horn. Orbe Polit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.